Psalm 10

The Perils of the Pilgrim

1Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?

2Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

3Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

4Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

5Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.

6Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

7Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.

8Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

9Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.

10In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

11Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.

12Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.

13Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.

14Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.

15Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

16Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.

17Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua:

18judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.