Psalm 22

The Psalm of the Cross

1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

2Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

3Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

4In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

5Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

6Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

7Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

8Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

9Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.

10In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:

11ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

12Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

13Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

14Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

15Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

16Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

17dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

18Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

19Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

20Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

21Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

22Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.

23Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.

24Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

25Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

26Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.

27Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:

28quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

29Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

30Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

31Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.