Song of Solomon 6
Together in the Garden
The Friends
1Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.
The Bride
2Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
3Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
The Bridegroom
4Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
5Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
6Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
7Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
8Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
9Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
The Friends
10Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
The Bridegroom
11Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
12Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
The Friends
The Bridegroom
13Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.