Psalm 115

To Your Name Be the Glory

1Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

2super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

3Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.

4Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

5Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

6Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

7Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

8Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

9Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

10Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

11Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

12Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.

13Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

14Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

15Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

16Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

17Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

18sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.