Psalm 116
The LORD Has Heard My Voice
1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9Placebo Domino in regione vivorum.
10Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
11Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
12Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?
13Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
14Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
15Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
16O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
17tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
18Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
19in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.